- OMEN
- OMENpro quolibet auspicio augurioque: tibullus l. 3. El. 3.—— —— Aves dant Omina dira.C. Petronius Satyr.Fortior Ominibus movit Mavortia signaCaesar.I. e. auguriis. Sueton. Nerone c. 46. Terrebatur evidentibus portentis somniorum et auspiciorum et Ominum. Iul. Obsequens c. 86.Proditum est Gracchum, die quô periit, tristia neglexisse Omina. Luctatius tandem ad Theb. l. 6. Omina sunt rerum futurarum signa, sive bonarum, sive maelarum. Tamen strictius sumendum nomen. Cum enim Ausonius in Gripho dixit, v. 20.——— ——— Omina trina:Non quamlibet divinandi intellexit formam, sed eam, quae παλμὸς, πταρμὸς, salissatio, sternutatio et tinnitus auris dicitur, teste Iosephô Scaligerô Ausonianar. lect. c. 16. de quibus vide suô locô. Pertinent huc Offensiones, quae inde nascebantur, si exituro limeis insonuisset, pes haesisset, Plin. l. 2. c. 7. Plut. in Demetrio et Gracthis, Unde apud Poetarum Principem, certissimum Troiae evertendae Omen ducitur, quod equus Aen. l. 2. v. 242.——— ——— Quater ipso in limine portaeSubstitit.Et Proserpinâ egrediente, praesagium raptus fuit, quod, ut habet Claudian. l. 2. v. 6.——— ——— Ter cardine versôPraesagae sonuêre fores.Item voces puerorum ludentium, vide infra Sortes; vel etiam incertô Auctore prolatae, sub tempus nocturnum, quae perpetuo sinistri fueêre auguril, Cicer. de Divinat. l. 2. Dionys. Halicarn. l. 7. et l. 8. in fin. Euseb. de Praepar. Euang. l. 3. c. 6. etc. An haec laetum portendit, de qua sic Plut. in Themistocle: Anno Urb. cond. 617. M. Aemiliô C. Mancinô Hostiliô Consulib. in portu Herculis, cum Mancinus Consul conscenderet navem, petens Numantiam, vox improvisa audita, Mane. Κληδονισμὸν hoc divinandi genus dictum esse, vidimus supra, ubi de variis Divinationis apud Veteres speciebus. Tandem occursus; cum negotium aggressuris, iterque incepturis, inauspicata offerebatur persona. Cuius ritus antiquitatem, ex Luciano demonstravit, et apud Graecos invaluisse Brodaeus de Rom. ait. Suetonius in Aug. c. 83. pumilos atque distortos et omnes generis eiusdem, ut ludibria naturae, malique ominis, abhorrebat. Cui simile quid de bellorum civilium narrat successu Florus Histor. Rom. l. 4. c. 7. Cicer, in Vatin. Cum viderint, tamquam auspicium malum detestantur. Vide quoque Plut. in Bruto. In hoc genere, naturali aliquô defectu insignes continebantur. L. Seneca, l. 4. Controv. 2. Sacerdos non integri corporis, quasimali ominis res vitanda est. Aethiopes item ac Mauri, qualis imago Brutum in Campis Philippicis, nocte, quae fatale praecesserat proelium, terruit etc. Hadrianum quoque Augustum occursante sibi Mauro, infaustitatis argumenta duxisse, legimus. Sed et Eunuchos occursibus fuisse infames, docemur auctoritate Claudiani l. in Eutrop. v. 120.——— ——— Hoc dedecus addidit orisLuxuriae Fortuna suae, cum pallida nudisOssibus horrorem dominis praeberet imagoDiscolor, et macies occursu laederet omnes,Aut pueris latura metus, aut taedia mensis,Aut crimen famulis aut procedentibus Omen, etc.Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 3. c. 8. Atque horum occursus declinabatur flexô in dextrum corpore, uti de Celtis sive Gallis veterib. testatur Possidonius apud Athenaeum l. 4. Περιφέρει δὲ ὁ παῖς ἐπὶ τὰ δεξιὰ, καὶ τὰ λαιὰ etc. Vide quoque Lucian. laudatum Casparo Barthio Animadvers. ad Stat. Theb. l. 4. v. 791. In Nuptiis inprimis sollemnia adhibita Omina notum: Quam primum enim dies dotalibus pactis dicta fuerat. Auspices noctu et sub auroram auguriis operam dabant, Ominae captaturi. Claudian. in Ruffinuml. 2. v. 96.——— Dilecta hîc pignora certe,Hic domus, hîc proprium taedis genialibus Omen.Et l. 2. de Raptu v. 9. a fine,——— ——— Tangensque cubileOmina perpeturo genialia foedere sanxit.Quod optimum ab accipitre circo fuisse sumptum, docet Ios. Mercerus ad Aristaenetum l. 1. Epist. 3. Sic in aliis magni momenti rebus, Omina multum habuêre momenti. Captabantur autem illa variis modis, et quidem captare omen proprie fuit Μαντικῆς διὰ κληδόνων, de qua notat Pausan. eum, qui ad consulendum Deum venit, Deum ad aurem interrogâsse, de re quam scire volebat; dein aures manibus obturantem exiisse extra fanum, et ubi foras ventum esset, manibus ab utraque aure remotis, quam primam audivisset vocem, eam oraculi locô habuisse, vide eum in Achaicis et Appuleium de Deo Socr. Καταχρηςτικώτερον de quovis genere Μαντικῆς usurpatur, uti de praegnante Livia, an marem editura esset, variis captante ominibus, videre est apud Sueton. in Tiberio c. 14. Vide quoque de Candidatorum apud Romanos augurium capiendi more, infra voce Sella, item Templum. Quod si itaque fausta offerebantur, venerabantur Deos, ea sibi firmarent, et, quidquid ad firmanda illa conferre poterant ipsi, id omne religiose conferebant. Silius Ital. l. 4. v. 127.——— Nosco te, summe DeorumAdsis ô, firmesque tuae pater alitis omen.Adeoque et sacrisiciis ea firmare conabantur. Ammian. Marcellin. l. 23. Quô ostentô laetior clamavit, plaudentibus omnibus, Babylona humi procidisse, ornamentis omnibus spoliatam; et paulisper detentus ut omen per hostias litandô firmaret, Davanam venit. Vide Des. Heraldum ad Arnob. l. 6. uti de abactione contra Ominum et aversatione malorum verborum, prolixe agentem Barthium praefatum Commentar, de Superstitionibus. Sed quam egregie ridet hanc vanitatem Hector, apud Homerum optimi Ominis hôc versu, Il. μ. v. 243.Εἷς οἰωνὸς ἄριςτος ἀμύναςθαι περὶ πάτρης.Hoc solum est Omen, Patriam defendere, faustum etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.